Hľadaný výraz: Mt 25,31-46, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
31 Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae. 32 Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, 33 et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. 34 Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. 35 Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; 36 nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me”. 37 Tunc respondebunt ei iusti dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum? 38 Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus? 39 Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?”. 40 Et respondens Rex dicet illis: “Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”. 41 Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius. 42 Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; 43 hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me”. 44 Tunc respondebunt et ipsi dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?”. 45 Tunc respondebit illis dicens: “Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis”. 46 Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ”.

1

mail   print   facebook   twitter